2013.03.24
AROMATA ET UNGUENTA
Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”.
Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.
Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
“ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
“ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
Et egressus foras flevit amare.
Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;
et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;
si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.
****
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.
At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”.
Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Emendatum ergo illum dimittam ”.
Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.
Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”.
At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.
Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.
Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,
quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”.
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”.
Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”.
Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”.
Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”.
Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
****
Posted by GSV@09:30CET
La Santa Sede - Piazza San Pietro
CELEBRAZIONE DELLA DOMENICA DELLE PALME
E DELLA PASSIONE DEL SIGNORE
Dal Vangelo di Gesù Cristo secondo Luca 22,14-71.23,1-56.
Photo Originally Uploaded by KMAIR*.
aromata et unguenta
©✈2013 Tutti i diritti riservati
Thank you for flying KMAIR*,
we hope you had a pleasant flight,
please fly with us again...