2013.03.31
NOUVELLE LETTRE DE GIOVANNI
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
Currit ergo et venit ad simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat iesus, et dicit eis: «tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!».
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumen- tum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
Venit ergo et simon Petrus sequens eum et introivit in monumen- tum; et videt linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. nondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
posted by KMAIR*@09:30CEST
LA SANTA SEDE - PIAZZA SAN PIETRO
DOMENICA DI PASQUA RISURREZIONE DEL SIGNORE
MESSA DEL GIORNO CELEBRATA DAL SANTO PADRE FRANCESCO
lectio sancti evangelii secundum ioannem 20, 1-9
photo Originally Uploaded by KMAIR*, RISURREZIONE
©✈2013 Tutti i diritti riservati
Thank you for flying KMAIR*,
we hope you had a pleasant flight,
please fly with us again...